CALCARIA

CALCARIA
I.
CALCARIA
ex argento, Scutiferorum; ex auro, Militum propria erant: quorum pedibus, cum armis accingerentur, solebant aptari. Hinc de Ludovici II. Regis Sicilaie et Caroli fratris eius militia agens, Auctor Historiae Caroli VI. Galliae Regis: Eos accingit, inquit, baltheo militari, et per Dominum de Chauvigniaco calcaribus deauratis iussit Rex Carolus insigniri. Atque ita fuisse veter. Francorum calcaria, auctor est Iohannes Puricellus in Monum. Ambrosianae Mediol. Basilicae p. 71. quô locô tumulum detectum et apertum Bernardi Regis Italiae, Pipini filii describit: Sed et Bernardi pedibus ita calceatis aurata indurunt calcaria, ex aere, quod nos vulgo Rame nominamus. Figurae tamen illa er ant parum admodum ab hodierms et nostratibus diversae: in exterioris cornuextremitate parvum erat et rotundum foramen, e quo superne fibula, inferne autem ansula eodem ex aere pendebat. Ansulae consuta claviculo erat corrigia e corio, rubri pariter coloris, quae sub pede per alterum inserioris cornu foramen modice longum deducta et illi fibulae inserta, calcar pedi adstringebat. Rotula vero ex calcaris dorso modice prominens senis et perbrevibus cirum radiis acuminata vergit deorsum. Vide Car. du Frense in Glossar. et Not. ad Stabilim. S. ludovici l. 1. c. 118. Istiusmodi deauratis itauqe calcaribus ornatus Eques auratus dictus est, quae dignitas in M. imprimis Britannia hodieque viget. Cum autem Milites degradabantur, calcaria amputari iis solebant, uti habet Thom. Walsinghamus de Andrea Harclaeo Comite Carlilensi exauctorato et propter Maiestatis crimen suspenso: Nempe, inquit, primo degradatus est amputatis securi ad talos suos calcaribus et sic vicissim discinctus de baltheo militari, apud eund. Car. du Frense.
II.
CALCARIA
locus inter Massiliam, et Fossam Matianam. Item Angliae oppid. Antonin. Kalcacester Bedae, teste Orteliô, Aberford Camdeno, est autem in agto Eboracensi vel Tadcaster oppid. eiusd. regionis ad Wherfum fluv.
III.
CALCARIA
urbs Ducatus Clivensis parva, sed lepida, 1. leuc. a Rheno, 2. a Clivia urbe. Sub dominio Electoris Brandeburgici, ad amnem Men.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Calcaria — was a small town in the Roman province of Britannia. Today it is known as Tadcaster, located in the English county of North Yorkshire (formerly part of the West Riding of Yorkshire).The Romans founded the settlement and named it Calcaria from the …   Wikipedia

  • Calcaria —   [lateinisch] die, , Pharmazie: Kalk. Calcaria chlorata, Chlorkalk.   …   Universal-Lexikon

  • Calcarĭa — (lat.), 1) Kalk, Kalkerde (vgl. Kalk u. Calcium), mit verschiedenen Beiwörtern, s. stets die dadurch bezeichneten Säuren; so: C. acetĭca, s. Essigsaurer Kalk, C. benzoĭca, Benzoesaurer Kalk etc.; 2) Kalkofen, s.u. Strafe …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Calcarĭa [1] — Calcarĭa (lat.), Kalk; C. acetica, essigsaurer Kalk; C. carbonica, kohlensaurer Kalk; C. chlorata, hypochlorosa, oxymuriatica, Chlorkalk; C. extincta hydrica, gelöschter Kalk, Calciumhydroxyd; C hydrochlorata, muriatica, Chlorcalcium; C.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Calcarĭa [2] — Calcarĭa, s. Tadcaster …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Calcaria — Calcarĭa (lat.), Kalk, Kalziumoxyd. Offizinell sind: C. chlorāta, Chlorkalk, und C. usta, gebrannter Kalk …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Calcaria — Calcar Cal car, n.; L. pl. {Calcaria}. [L., a spur, as worn on the heel, also the spur of a cock, fr. calx, calcis, the heel.] 1. (Bot.) A hollow tube or spur at the base of a petal or corolla. [1913 Webster] 2. (Zo[ o]l.) A slender bony process… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Calcaria — pentinai statusas T sritis kūno danga atitikmenys: lot. Calcaria ryšiai: platesnis terminas – nagai siauresnis terminas – kojos pentinas siauresnis terminas – sparno pentinas …   Paukščių anatomijos terminai

  • calcaria — cal·car·i·a (kăl kârʹē ə) n. Plural of calcar1. * * * …   Universalium

  • calcària — cal|cà|ri|a Mot Esdrúixol Nom femení …   Diccionari Català-Català

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”